TURONIA

TURONIA
TURONIA
vulgo la Touraine, provinc. Praefecturae Aurelianensis, satis parva, sed fertilis admodum et rigua, proin hortus Calliae dicta. Terminatur ab Ortu agrô Blesensi, a Septentrione Cenomanensi provinc. ab Occasu Andegavensi et Pictavensi, quâ etiam ad Merid. uti et Bituricensi Ducatu. Eius urbes sint Turones, Ambacia, seu Amboise, Caine seu Chinon, Lochia etc. Valesio non modo trans Ligerim, sed etiam traus Vigennam fluv. Furonum fines patebant; Ducatusque Turoniae a fluv. Toedo Tove, qui inter Abbatiam S. Florentii et Salmurium, in Ligerim influit. usque ad Hagas Blimartii, quae et S. Cyrici dicuntur, ab Ortu in Occasum protenditur: a Septentrione terminum habet Ledum fluv. le Loir, quô ab Episcopatu Cenomanico et Carnutino dividitur: a Meridie Vetlum fluv. qui eum a Pago Pictavensi separat, ad quem est Campiniacum. Item Vigennam, Crossiam la Creuse, andriam Indre, Carim le Cher, Amatissam l' Amasse. Sicut ab Septentrione praeter Ledum iam dictum, Bresliam Bresne, Coseliam Choisille, Gandesiam, Gurnesiam, Braennam le Branle, Siceram la Cisse, et Ligerim. Oppida habet et castella, ab Ortu Ambaciam, Montem Tricardi, Rainaldi castrum: a Meridie Luccas, Prulliacum; Hagam, insulam Burcardi, S. Mauram, Montem Basonis ad Angerem, Bliriacum ad Carim, Montem Thesauri ad Andresium; ab Occasu Montem Sorelli, Cainonem, Columbaria et Saponariam, quae duo loca ad Carim sunt: ad Septentrionem Alingaviam, Malliacum, Campum Caprarium, Rulliacum, Semblentiacum, novum Vicum Neufvy en Touraine, vide
infra. Planities fertilissima, Carim inter et Angerem vel Andriam in Turovibus iacens, a Monte Tricardi et Bliriaco, ad Montem Thesauri, Campania olim vocabatur, hodieque Champagne. Olim sub Comitibus ditio haec: Odo Tricassium et Meldorum, Carnutum, Turonum ac Blesensium Comitatus posledit, atque a Galliae Regibus tenuit. Huic duo erant fihi Theobaldus ac Stephanus, e quibus illi Carnutes, Turones ac Blesenses, huic reliqui contigêre: qui cum Odoni fratri rebelli Henrici Regis faverent, hic post fratrem captum et Stephanum fusum, Turonos Theobaldo abstulit, et Goffredo Tuditi Comiti Andicavorum dedit, quam hic urbem A. C. 1044. victô Theobaldô, deditione cepit. Hic Goffridus Martellus aut Tudes, paulo post Wilelmi Ducis Aquitanorum et Pictavorum Comitis victor, inter sororis silios Goffridum Barbatum et Fulconem Richinum, ditiones suas moriens A. C. 1060. divisit. Sed A. C. 1068. Goffridus a fratre captus. Comitatu Turonicô spoliatus et in vincula con iectus est, quem cum Stephanus Blesensium ac Carnutum, et Helias Cenomannicus Consul in libertatem postularent, Philippô I. Rege adiutore Fulconem impugnantes, hic Stephanum quidem exhibitô hominiô, Philippum vero fraternis spoliis, nimirum Castrô Nantonis donatô placavit. Sic igitur Turoni, Caino, et Alingavia, Consulatusque Turonicus, quos Carnutum et Blesensium Comites a Regibus Francorum tenuerant, postea Comites Andegavenses a Blesensium et Carnutum Comitibus, tenuerunt. Unde et Henricus II. Anglorum Rex pro Turonico Comitatu fidem ac hominium Theobaldo Blesensi Comiti exhibuit. Sed A. C. 1189. Philippus Aug. civitatem Turonos, eôdem annô Henrico ablatam, pace factâ Pichardo eius filio restituit: sicque factum est, ut Richardus et Iohannes Reges, ac Arturus amborum fratris filius Turonos, quos ipsorum Maiores, per annos 149. a Comitibus Carnutensibus Blesensibusque tenuerant, a Rege Francorum tenerent. Postea vero A. C. 1202. Turoniam una cum Normanuia, Andegavia, Cenomaniaque Philippus Iohanni,
propter Arturi caedem, eripuit, occupavitque, a quo tempore Regibus tantum, aut Regii sanguinis Principibus paruit: a Iohanne Francorum Rege A. C. 1360. in Ducatum evecta: Notit. Gall. Adde Isaacum Franciscum, Topogr. Turon. Papyr. Maslonium, descr. flum. Gall. Theobaldum le Pleigney, decor, de Touraine. Loca Turonum vetera, quorum Gregorius Turonens. Episcopus meminit, cum hodiernis appellationibus. Alingavia Langey. Augiacum Ange. Asiacum quadruplex Asay le Chetif. et Axay le Rideau, et Azay sur Cher, et Azay le Ferron. Balatedo Balan. Berraum Bretenay. Bricca Breche. Brixis Brisay. Briotreidis Bridore. Buculium Bueil. Calatonnus vicus Clion. Cancelli Chanceaux. Cerate vicus Cere. Ciconiacum Cigogne. Cisomagus Chisseau. Columbaria Columbiers. Condate Cande. Dolivicus Dolus. Evena Avonie. Gaudium Iove. Iciodorum Iseure. Lucilliacum Lesille. Mantolomagus Mantelan. Malliacum duplex Maille. Maioralum Marevil. Mediconnus vicus Monnoye: vel. Mosne. Mons Laudiacuws Mont Lois. Novus Vicus Neufvi. Noviliacus vicus triples Nuilli le Noble, Nuilli le Lierre et Nuilll Pont-Pierre. Navicellae Nazelles. Orbaniacus vicus Orbigne. Oximae Huismes. Paternacum Pernay. Prisciniacum Precigny: duplex maius et minus. Rotomagus vicus Ruam vel Ruan. Senaparia Seneviere. Severiacum villa Siurai vel Seure. Siroiabense Oratorium Siran lad Late. Solonacum Sonnay. Tauriacum Ture an Truye. Tornomagus Tournon. Valeriae Valieres. Vedunta Vonte. Vernadum Vernou. Vernolium Vernevil aut Vernueil. Villa Lupae Ville Loin, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • turonià — tu|ro|ni|à Mot Agut Adjectiu variable …   Diccionari Català-Català

  • TURONIEN — TURONIE Provenant de Turonia (nom latin de Touraine), le terme Turonien désigne un étage du Crétacé supérieur. Il a été défini en 1842 par A. d’Orbigny qui y regroupe les formations alors désignées sous les noms de craie chloritée, glauconie… …   Encyclopédie Universelle

  • GALLIA Celtica seu Lugdunensis — Ligeri, Sequanâ, Matronâ, et Rhodano fluviis, et Vogeso monte praeter propter defintia Augusto. Tres enim primi fluvii transcenduntur pluribus in locis, et Caletae, Meldae, Parisii, Tricasses, Lingones, Sequani fuêre in Celtica, uti et Helvetii.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TURONES — populi Galliae Lugdunensis alias Turoni, Caes. Comm. bell. Gall. l. 3. c. 35. et l. 7. c. 75. Tacito Turonii imbelles, item rebelles, l. 3. Annai. c. 41. vulgo les Tourangeaux: hos Apollinaris Sidonius, in Paneg. Maiorani, eum adhue privatum a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Туронский ярус — (от Turonia Турония, древнеримское название исторической области Турень, Франция)         второй снизу ярус верхнего отдела меловой системы [см. Меловая система (период)]. Впервые выделен в Центральной Франции в 1842 французским геологом А. д… …   Большая советская энциклопедия

  • Liste der italienischen Bezeichnungen deutscher Orte — In dieser Liste werden für deutsche Toponyme (d. h. Namen von Städten, Landschaften, Flüssen, Gebirgen usw. des deutschsprachigen Raumes) die italienischen Entsprechungen angegeben. Hinweise: Die Ortsnamen in Südtirol sind offiziell zweisprachig …   Deutsch Wikipedia

  • Liste italienischer Exonyme für deutsche Toponyme — In dieser Liste werden für deutsche Toponyme (d. h. Namen von Städten, Landschaften, Flüssen, Gebirgen usw. des deutschsprachigen Raumes) die italienischen Entsprechungen angegeben. Hinweise: Die Ortsnamen in Südtirol sind offiziell zweisprachig …   Deutsch Wikipedia

  • Passauer Seniorenconvent — Der Passauer Seniorenconvent (PSC) ist ein Kartell von farbentragenden bayerischen Studentenverbindungen und Schülerverbindungen. Damit ist der Passauer Seniorenconvent der einzige Zusammenschluss von Studenten und Schülerverbindungen in einer… …   Deutsch Wikipedia

  • Turon — System Serie Stufe ≈ Alter (mya) höher höher höher jünger Kreide Oberkreide …   Deutsch Wikipedia

  • Turonian — System Serie Stufe ≈ Alter (mya) höher höher höher jünger Kreide Oberkreide …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”